- FISSICULATIO
- FISSICULATIOVeteribus dicta est apettio viscerum et extispicina, quae exta findendo fiebat. Apulei. somnis confirmandis, extis fissiculandis. Proprie vero de iecore fissum dicebatur, quod Graec πύλην vocabant. Exta enim iecur κατ᾿ ἰξοχην` appellabant.Salmas. ad Solin. p. 129. Et quidem quia Auspices exta, iecur inprimis, dividebant in duo latera, capita vel partes, Familiarem sc. et Hostilem: hinc duplex quoqueve Fissum videntur habuisse, unum hostile et noxium, alterum propitium et amicum. Sed et Fissum dividebant in familiare et vitale, ut notat Turneb. l. 4. c. 18. et vitale dictum putat ceterorum extorum familiare iecoris tantum, nicus auctoritate Lucani, et Ciceronis, quorum hic Fissum, ait, familiare et vitale tractant, M. Anton Delrius ad Oedipum sen. Act. 2. v. 361. ubi Fissum lineam seu tramitem quendam imaginarium, exta et fibras bipartito dividentem et intersecantem Vetr. vocasse conicit. Vide supra in voce Extispices.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.